Liber Genesis*

Caput 2: Versus 15

Tulit ergo Dominus Deus,etc.AUG., ubi supra, c. 8Hominem in paradiso positum jam dixit. Nunc recapitulat ad quid positus est,ut operaretur,etc. Non est enim credibile quod Deus eum ante peccatum ad laborem damnaverit, etc., usque ad unde Eccli. 10:initium enim superbiae hominis est apostatare a Deo.Tulit ergo Dominus Deus hominem,etc.GREG., lib. XIX Moral., cap. 17, tom. 1Pensandum est quia bona prodesse nequeunt, si mala non caventur quae subrepunt, etc., usque ad sed sub ipsis superbiendo succumbunt.Et sumpsit Dominus Deus,etc.HIERON. Quaest. Hebr. in Gen., tom. 3Provoluptatein Hebraeo habeturEden.Ipsi ergo LXX nuncEdeninterpretati sunt, nuncvoluptatem.Symmachus vero, qui paradisum florentem ante transtulerat, hicamoenitatem,veldeliciasposuit.Et posuit eum,etc.ISID.Mystice. Ex eo quod additum est, Et custodiret, innuitur qualis operatio esset: quia in tranquillitate beatae vitae, ubi mors non est, omnis operatio est custodire quod tenes. Datum est enim praeceptum, ut de omni ligno paradisi sumerent, sed non de ligno scientiae boni et mali: id est non sic eo fruerentur, ut integritatem naturae suae usurpando vetitum violarent.
(* Traductions européennes)